Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Nisi tu nevis.
Ch.
  1. Immo haud nolo.
L.
  1. Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?
Charm.
  1. Spondeo, et mille auri Philippum dotis.
Lys.
  1. Dotem nil moror.
Charm.
  1. Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.
  2. postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres.
Call.
  1. Ius hic orat.
Lys.
  1. Impetrabit te advocato atque arbitro.
  2. istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari?
Ch.
  1. Spondeo.
C.
  1. Et ego spondeo ídem hoc.
L.
  1. Oh salvete, adfines mei.
Charm.
  1. Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.
Lys.
  1. Quid ego feci?
Charm.
  1. Meum corrumpi quia perpessu'sperpessus es filium.
Lys.
  1. Si id mea voluntate factumst, est quod mihi suscenseas.
  2. sed sine me hoc aps te impetrare quod volo.
Ch.
  1. Quid id est?