Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius
- tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet
- neu qui rem ipsam posset intellegere, et thensaurum tuom
- me esse penes, atque eum a me lege populi patrium posceret.
- Scite edepol.
- Megaronides communis hoc meus et tuos
- benevolens commentust.
- Quin conlaudo consilium et probo.
- Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,
- solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar.
- Quis hic est, qui huc ad nos incedit?
- Charmidem socerum suom
- Lysiteles salutat.
- Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.
- Non ego sum salute dignus?
- Immo salve, Callicles;
- hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.
- Deos volo consilia vostra vobis recte vortere.
- Filiam meam tíbi desponsam esse audio.