Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Scies.
- si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.
- quid quassas caput?
- Cruciatur cor mi, et metuo.
- Quidnam id est?
- Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi
- denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
- non gravabor. faciam ita ut vis.
- Probus es. eo, ut illum evocem.
- Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.
- Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,
- foras evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo.
- Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit subito foras?
- Benevolens tuos atque amicus.
- Satine salve? dic mihi.
- Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo.
- Quis id ait?
- Ego.
- Tun vidisti?