Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Te volo.
St.
  1. Quid si ego me te velle nolo?
Ch.
  1. Aha nimium, Stasime, saeviter.
S.
  1. Emere meliust cui imperes.
Ch.
  1. Pol ego emi atque argentum dedi;
  2. sed si non dicto audiens est, quid ago?
Stas.
  1. Da magnum malum.
Charm.
  1. Bene mones, ita facere certumst.
Stas.
  1. Nisi quidem es obnoxius.
Charm.
  1. Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.
Stas.
  1. Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?
Charm.
  1. Quia boni malique in ea re pars tibi est.
Stas.
  1. Partem alteram
  2. tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito.
Charm.
  1. Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides.
Stas.
  1. Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?
Charm.
  1. Ipsus homo optumus.
Stas.
  1. Mare terra caelum, di vestram fidem,
  2. satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est,
  3. certe is est, is est profecto. o mí ere exoptatissime,