Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. salve.
Ch.
  1. Salve, Stasime.
S.
  1. Salvom te—
Ch.
  1. Scio et credo tibi.
  2. sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,
  3. quos reliqui hic filium atque filiam?
Stas.
  1. Vivont, valent.
Ch.
  1. Nempe uterque?
S.
  1. Vterque.
Ch.
  1. Di me salvom et servatum volunt.
  2. cetera intus otiose percontabor quae volo.
  3. eamus intro, sequere.
S.
  1. Quo tu té agis?
Ch.
  1. Quonam nisi domum?
Stas.
  1. Hicine nos habitare censes?
Charm.
  1. Vbinam ego alibi censeam?
S.
  1. Iam—
Ch.
  1. Quid iam?
S.
  1. Non sunt nostrae aedis istae.
Ch.
  1. Quid ego ex te audio?