Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
- mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
- Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.
- Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus
- univorsis est advorsum atque omni populo male facit:
- male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,
- qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.
- hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.
- si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:
- quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.
- si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
- vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.
- Meus est hic quidem Stasimus servos.
- Nam ego talentum mutuom
- quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.
- sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis
- potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.
- eo domum.
- Heus tu, asta ilico. audi.
- Heús tu, non sto.