Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam,
- recipe te ad erum.
- Non fugitivost hic homo, commeminit domi.
- Vtinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae
- potius in maiore honore hic essent quam mores mali.
- Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui.
- vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.
- Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:
- ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;
- scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:
- petere honorem pro flagitio more fit.
- Morem improbum.
- Strenuiores praeterire more fit.
- Nequam quidem.
- Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,
- magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
- eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
- ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
- Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
- et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.