Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. si quem hominem exspectant, eum solent provisere;
  2. qui hercle illa causa ócius nihilo venit.
  3. idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum,
  4. qui nihilo citius veniet tamen hac gratia.
  5. iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non venit.
  6. cadum modo hinc a me huc cum vino transferam,
  7. postidea accumbam. quasi nix tabescit dies.—
Sangarinvs
  1. Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,
  2. sperata erilis patria, te video libens.
  3. sed amica mea et conserva quid agat Stephanium
  4. curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,
  5. salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret
  6. me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.
  7. sed Stichus est hic quidem.
Stichvs
  1. Fecisti, ere, facetias,
  2. quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
  3. pro di immortales, quot ego voluptates fero,
  4. quot risiones, quot iocos, quot savia,
  5. saltationes, blanditias, prothymias.
Sang.
  1. Stiche.