Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quid igitur?
- Dixi equidem, in carcerem ires.
- Quin si iusseris,
- eo quoque ibo.
- Di immortales, hic quidem pól summam in crucem
- cena aut prandio perduci potest.
- Ita ingenium meumst:
- quicumvis depugno multo facilius quam cum fame.
- Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus.
- Non nego ista ápud te.
- Satis spectatast mihi iam tua felicitas;
- nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum.—
- Iamne abiisti? Gelasime, vide quíd es capturus consili.
- egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis?
- viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae?
- viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier?
- numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem;
- nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam,
- neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame.—
- More hoc fit, atque stulte mea sententia: