Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Hem.
- Quíd fit?
- Euge, Sangarine lepidissume.
- fero convivam Dionysum mihique et tibi.
- namque edepol cena cocta est, locus liber datust
- mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,
- ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,
- ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
- Quis somniavit aurum?
- Quid id ad te attinet?
- proin tu lavare propera.
- Lautus sum.
- Optime,
- sequere ergo hác me íntro.
- Ego vero sequor.
- volo eluamus hodie, peregrina omnia
- relinque, Athenas nunc colamus. sequere me.—
- Sequor, et domum redeunti principium placet.
- bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.—
- Mirúm videri némini vestrúm volo, spectatóres,