Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina,
  2. peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,
  3. quasi ego nunc sum.
E.
  1. Perge porro. praesens hic quidem est apologus.
Ant.
  1. Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina,
  2. quasi ego nunc tibi dico:
Epig.
  1. Ausculto atque animum advorto sedulo.
Ant.
  1. “Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
  2. nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.”
Epig.
  1. Quis istuc dicit? an ille quasi tu?
Ant.
  1. Quasi ego nunc dico tibi.
  2. Immo duas dabo, inquit ille adulescens “una si parumst;
  3. et si duarum paenitebit,” inquit addentur duae.
E.
  1. Quis istuc quaeso? an ille quasi ego?
A.
  1. Is ipse quasi tu. tum senex
  2. ille quasi ego: si vis, inquit “quattuor sane dato,
  3. dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.”
Epig.
  1. Videlicet parcum illum fuisse senem, qui illi istaec dixerit,
  2. quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.
Ant.
  1. Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico