Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quid tu? quam dudum in portum venis?
Pamph.
  1. Hau longissume.
Epig.
  1. Postilla iam iste est tranquillus tibi?
A.
  1. Magis quam mare quo ambo estis vecti.
E.
  1. Facis ut alias res soles.
  2. hodiene exoneramus navem, frater?
Pamph.
  1. Clementer volo.
  2. nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus.
  3. quam mox coctast cena? inpransus ego sum.
E.
  1. Abi intro ad me et lava.
Pamph.
  1. Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum;
  2. haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.
Epig.
  1. Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
Pamph.
  1. Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero.
Ant.
  1. Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
Pamph.
  1. Maxume.
Ant.
  1. Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae
  2. duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,
  3. quasi nunc meae sunt vobis.
Epig.
  1. Miror quo evasurust apologus.