Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.
- hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem
- filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.
- Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,
- qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
- Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;
- quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
- fiat ille inquít adulescens. facis benigne inquit senex.
- habeon rem pactam? inquit. faciam ita inquit ut fieri voles.
- sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.
- poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam.
- post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.—
- Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
- Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo.
- dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem;
- namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.
- Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?
- Vidi edepol hominem haud perdudum.
- Quid agit?
- Quod famelicus.