Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi.
Ant.
  1. Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi,
  2. te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.
  3. et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus,
  4. quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier.
  5. nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero:
  6. cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus.
Pamph.
  1. At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaverat
  2. in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?
Ant.
  1. Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,
  2. pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:
  3. ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur:
  4. si res firma, item fírmi amici sunt; sin res laxe labat,
  5. itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.
Epignomvs
  1. Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,
  2. domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam.
  3. nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam,
  4. omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum.
  5. sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
P.
  1. Quid agitur, Epignome?