Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- scis tu me esse unisubselli virum.
- At ei óratores sunt popli, summi viri;
- Ambracia veniunt huc legati publice.
- Ergo oratores populi, summates viri,
- summi accubent, ego infimatis infimus.
- Haud aequomst te inter oratores accipi.
- Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.
- Cras de reliquiis nos volo. multum vale.—
- Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.
- uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.
- certumst mustelae posthac numquam credere,
- nam incertiorem nullam novi bestiam;
- quaen eapse deciens in die mutat locum,
- ea ego auspicavi ín re capitali mea?
- certumst amicos convocare, ut consulam
- qua lege nunc med essurire oporteat.—
- Íta me di bene amént measque mihi bene servassint filias,
- ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum
- rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
- Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;