Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Nunc ergo usus est.
- Non edepol possum.
- Quid gravare? censeas.
- nescio quid vero hábeo in mundo.
- I modo,
- alium convivam quaerito tibi in hunc diem.
- Quin tu promittis?
- Non graver, si possiem.
- Vnum quidem hercle certo promitto tibi:
- libens accipiam certo, si promiseris.
- Valeas.
- Certumnest?
- Certum. cenabo domi.
- Quando quidem tu ad me non vis promittere
- sed—quoniam nil processit hac, ego ivero
- apertiore magis via; ita plane loquar:
- vin ad te ad cenam veniam?
- Si possim, velim;
- verum hic apud me cenant alieni novem.
- Hau postulo equidem med in lecto accumbere: