Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. mustela murem ábstulit praeter pedes;
  2. cum strena óbscaevavit; spectatum hoc mihist.
  3. nam ut illa vitam repperit hodie sibi,
  4. item me spero facturum: augurium hac facit.
  5. Epignómus hic quidemst qui ástat. ibo atque adloquar.
  6. o Épignome, ut ego nunc te conspicio libens,
  7. ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi.
  8. valuistin usque?
Epig.
  1. Sustentatumst sedulo.
Gel.
  1. Propino tibi salutem plenis faucibus.
Epig.
  1. Bene atque amice dicis. di dent quae velis.
Gel.
  1. Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis.
Epig.
  1. Locatast opera nunc quidem; tam gratiast.
G.
  1. Promitte.
E.
  1. Certumst.
G.
  1. Sic face inquam.
E.
  1. Certa res.
G.
  1. Lubente me hercle facies.
E.
  1. Idem ego istuc scio.
  2. quando usus veniet, fiet.