Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- An id dóles, soror, quia illi suom ófficium
- non cólunt, quom tu tuom fácis?
- Ita pol.
- Tace sís, cave sis audíam ego istuc
- posthác ex te.
- Nam quíd iam?
- Quia pól meo animo omnis sápientis
- suom offícium aequom est colere ét facere.
- quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior,
- moneo, út tuom memineris ófficium:
- etsi ílli improbi sint átque aliter
- nobís faciant quam aequómst, tam pol
- ne quíd magis simus --- omnibus obníxe opibus
- nostrum ófficium meminísse decet.
- Placet; táceo.
- At memineris fácito.
- Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri,
- neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit;
- nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.