Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- et me quidem haec condicio nunc non paenitet,
- neque est cur non studeam has nuptias mutarier;
- verum postremo in patris potestate est situm:
- faciendum id nobis quod parentes imperant.
- Scio, atque in cogitando maerore augeor,
- nam propemodum iam ostendit suam sententiam.
- Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.
- Quí manet ut moneatur semper servos homo officium suom
- nec voluntáte id facere meminit, servos is habitu hau probust.
- vos meministis quot kalendis petere demensum cibum:
- qui minus méministis quod opus sit facto facere in aedibus?
- iam quidem in súo quicqué loco nisi erit mihi situm supellectilis,
- quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
- non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues.
- facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum.
- iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo;
- siquis me quaéret, inde vocátote aliqui; aut iam egomet hic ero.
- Quid agimus, soror, si óffirmabit pater adversum nos?
- Pati
- nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest.