Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- virís qui tantas apséntibus nóstris
- facit íniurias immérito
- nosque áb eis abducére volt.
- haec rés vitae me, sóror, saturant,
- haec míhi dividiae et sénio sunt.
- Ne lácruma, soror, neu túo id animo
- fac quod tíbi tuos pater faceré minatur:
- spes ést eum melius fácturum.
- novi égo illum: ioculo istaec dicit,
- neque illé sibi mereat Pérsarum
- montís, qui esse aurei pérhibentur,
- ut istúc faciat quod tú metuis.
- tamen sí faciat, minime irasci
- decet, néque id immerito evéniet.
- nam víri nostri domo ut ábierunt,
- hic tértius annus.
- Ita út memoras.
- Quom ipsi ínterea vivánt, valeant,
- ubi sínt, quid agant, ecquíd agant,
- neque párticipant nos, néque redeunt.