Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. nullan tibi lingua est?
Gel.
  1. Quae quidem dicat dabo;
  2. ventri reliqui eccam aliam quae dicat cedo.
Croc.
  1. Malum quidem sí vis—
Gel.
  1. Haec eadem dicit tibi.
Croc.
  1. Quid nunc? ituru'siturus es an non?
Gel.
  1. Abi sane domum,
  2. iam illo venturum dicito. propera atque abi.—
  3. demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit,
  4. quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem,
  5. postquam vir abiit eius. miror quid siet,
  6. nisi ut periclum fiat: visam quid velit.
  7. sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide,
  8. satin ut facete, aeque atque ex pictura, astitit?
  9. ne iste edepol vinum poculo pauxillulo
  10. saepe exanclavit submerum scitissume.
Pinacivm
  1. Mercúrius, Iovis qui núntius perhibétur, numquam aequé patri
  2. suo núntium lepidum áttulit quam égo nunc meae erae núntiabo:
  3. ítaque onustum péctus porto laétitia lubéntiaque
  4. néque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto.