Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Te quidem dignissumam.
G.
  1. Quo nunc is?
C.
  1. Ad te.
G.
  1. Quid venis?
C.
  1. Panegyris
  2. rogare iussit ted ut opere maximo,
  3. mecum simitu ut ires ad sese domum.
Gel.
  1. Ego illo mehercle vero eo quantum potest.
  2. iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?
Croc.
  1. Illa quidem nullum sacrificavit.
Gel.
  1. Quo modo?
  2. quid igitur me volt?
Croc.
  1. Tritici modios decem
  2. rogare, opinor te volt.
Gel.
  1. Mene, ut ab sese petam?
Croc.
  1. Immo ut a vobis mutuom nobis dares.
Gel.
  1. Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom,
  2. neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;
  3. linguam quoque etiam vendidi datariam.
Croc.
  1. Au,