Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. amoénitates omnium venerum et venustatum adfero
  2. ripísque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.
  3. própera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis
  4. (nunc tíbi potestas adipiscendist gloriam laudem decus)
  5. eraéque egenti subveni, benefacta maiorum tuom
  6. quae mísera in exspectatione est Epignomi adventum viri.
  7. proinde út decet, amat vírum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium,
  8. age út placet, curre ut lubet, cave quémquam flocci feceris,
  9. cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam;
  10. si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito.
Gel.
  1. Quídnam dicam Pínacium
  2. lascívibundum tam lubentem currere?
  3. harúndinem fert sportulamque et hamulum piscarium.
Pin.
  1. Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem
  2. atque óratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas,
  3. quí vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar.
  4. ad me adiri et supplicari égomet mi aequom censeo.
  5. an véro nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio?
  6. tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero,
  7. vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat.