Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ac perieratiunculas parasiticas;
  2. robiginosam strigilem, ampullam rubidam,
  3. parasitum inanem quo recondas reliquias.
  4. haec veniisse iám opus est quantum potest,
  5. ut decumam partem Hérculi polluceam.
Croc.
  1. Ecastor auctionem haúd magni preti.
  2. adhaesit homini ad infimum ventrem fames.
  3. adibo ad hominem.
Gel.
  1. Quis haec est quae advorsum it mihi?
  2. Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium.
Croc.
  1. Gelasime, salve.
Gel.
  1. Non id est nomen mihi.
Croc.
  1. Certo mecastor id fuit nomen tibi.
Gel.
  1. Fuit disertim, verum id usu perdidi:
  2. nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.
C.
  1. † Eu ecastor, risi te hodie multum.
G.
  1. Quando aut quo in loco?
Croc.
  1. Hic quom auctionem praedicabas,
Gel.
  1. Pessuma,
  2. eho an audivisti?