Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. damna evenerunt maxuma misero mihi,
  2. ita me mancupia miserum adfecerunt male,
  3. potationes plurumae demortuae,
  4. quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae,
  5. quot potiones mulsi, quae autem prandia,
  6. quae inter continuom perdidi triennium.
  7. prae maerore adeo miser atque aegritudine
  8. consenui; paene sum famé emortuos.
Croc.
  1. Ridiculus aeque nullus est quando esurit.
Gel.
  1. Nunc auctionem facere decretumst mihi:
  2. foras necessumst quidquid habeo vendere.
  3. adeste sultis, praeda erit praesentium.
  4. logos ridiculos vendo. áge licemini.
  5. qui cena poscit? ecqui poscit prandio?
  6. hercle aestumavi prandio, cena tibi.
  7. ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.
  8. nulli meliores esse parasito sinam.
  9. vel unctiones Graecas sudatorias
  10. vendo vel alias malacas, crapularias;
  11. cavillátiones, adsentatiunculas