Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.
  2. ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim,
  3. ni vere perierit, si cenassit domi.
  4. haec verba subigunt mé uti mores barbaros
  5. discam atque ut faciam praeconis compendium
  6. itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.
Crocotivm
  1. Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum.
  2. quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.
Gel.
  1. Sed curiosi sunt hic complures mali,
  2. alienas res qui curant studio maximo,
  3. quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:
  4. ei quando quem auctionem facturum sciunt,
  5. adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:
  6. alienum aes cogat an pararit praedium,
  7. uxorin sit reddenda dos divortio.
  8. eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico
  9. qui multum miseri sint, laborent, nil moror:
  10. dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;
  11. nam curiosus nemo est quin sit malevolus.
  12. ipse egomet quam ob rem aúctionem praedicem