Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- nam iam complures annos utero haeret meo.
- nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,
- venalis ego sum cum ornamentis omnibus;
- inanimentis explementum quaerito.
- Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,
- quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. †
- propter pauperiem hoc adeo nomen repperi,
- eo quía paupertas fecit ridiculus forem;
- nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.
- per annónam caram dixit me natum pater:
- propterea, credo, nunc essurio ácrius.
- sed generi nostro haec redditast benignitas:
- nulli negare soleo, siquis me essúm vocat.
- oratio una interiit hominum pessume,
- atque optuma hercle meo animo et scitissuma,
- qua ante utebantur: “véni illo ad cenam, sic face,
- promitte vero, ne gravare. est commodum?
- volo inquam fieri, non amittam quin eas.”
- nunc reppererunt iam ei verbo vicarium
- (nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):