Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo,
- si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.
- nam dies totos apud pórtum servos unus assidet;
- sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi.—
- Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,
- nam postquam natus sum, satur numquam fui.
- neque quisquam melius referet matri gratiam
- quam egó meae matri refero ínvitissimus.
- neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.
- nam illa me in alvo menses gestavit decem,
- at ego illam in alvo gesto plus annos decem.
- atque illa puerum me gestavit parvolum,
- quo minus laboris cepisse illam existumo:
- ego non pauxillulam in utero gesto famem,
- verum hercle multo maximam et gravissimam;
- uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, †
- sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.
- atque auditavi saepe hoc volgo dicier,
- solere elephantum gravidam perpetuos decem
- esse annos; eius ex sémine haec certost fames,