Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:
Ant.
  1. Vosne latrones et mendicos homines magni penditis?
Sor.
  1. non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.
Ant.
  1. Quid illos exspectatis, quí abhinc iam abierunt triennium?
  2. quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?
Pan.
  1. Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.
  2. hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur.
Ant.
  1. Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?
Pan.
  1. Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.
Ant.
  1. Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar.
Pan.
  1. Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.
Ant.
  1. Curate igitur familiarem rem ut potestis.
Pan.
  1. Optume,
  2. nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.
  3. nunc, soror, abeamus intro.
Sor.
  1. Ímmo intervisam domum.
  2. si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.—
Pan.
  1. Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.
  2. eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito,