Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.
Ant.
  1. Hau male istuc. age tu altera, utra sit condicio pensior,
  2. virginemne an viduam habere?
Sor.
  1. Quanta méa sapientiast,
  2. ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum.
Ant.
  1. Qui potest mulier vitare vitiis?
Sor.
  1. Vt cottidie
  2. pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.
Ant.
  1. Quae tibi muliér videtur multo sapientissuma?
Pan.
  1. Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere,
  2. et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.
Ant.
  1. Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.
  2. sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:
  3. mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.
Sor.
  1. At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.
  2. nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit,
  3. aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.
Ant.
  1. Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?
Sor.
  1. Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.