Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.
- Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus?
- Nullus praeter nosque teque.
- Vostrum animum adhiberi volo;
- nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum,
- discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus,
- quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.
- Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis?
- Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.
- Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,
- quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt.
- At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore.
- Edepol pater,
- scio ut oportet esse: si sint—ita ut ego aequom censeo.
- Volo scire ergo, ut aequom censes.
- Vt, per urbem quom ambulent,
- omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.
- Dic vicissim nunciam tu.
- Quid vis tibi dicam, pater?
- Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono?