Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Salve, mi pater.
- Et vos ambae. ílico agite assidite.
- Osculum—
- Sat est ósculi mihi vostri.
- Quí, amabo, pater?
- Quia ita meae animae salsura evenit.
- Asside hic, pater.
- Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio.
- Mane pulvinum.
- Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede.
- Sine, pater.
- Quid opust?
- Opust.
- Mórem tibi geram. atque hoc est satis.
- Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae.
- quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater,
- viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias.
- Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros
- proinde habetis quasi praesentes sint.
- Pudicitiast, pater,