Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- dicant, in mari communi captos.
- Quid ais, impudens?
- ausu'sausus es etiam comparare vidulum cum piscibus?
- eadem tandem res videtur?
- In manu non est mea:
- ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
- meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.
- Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.
- Philosophe.
- Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,
- vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
- non enim tu híc quidem occupabis omnis quaestus quos voles:
- et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.
- vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,
- vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
- Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem?
- Scelus,
- nullus est.
- Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;
- verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.