Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.
- Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
- sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri.
- Scio.
- tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:
- fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.
- Quod scelus hodie hoc inveni.
- Verba facimus, it dies.
- vide sis, cuius arbitratu nos vis facere.
- Viduli
- arbitratu. --- ita enim vero.
- Stultus es.
- Salve, Thales.
- Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,
- quoius haec res arbitratu fiat.
- Quaeso, sanus es?
- Elleborosus sum.
- At ego cerritus, hunc non amittam tamen.
- Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
- iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,