Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.
- nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:
- ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.
- hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.
- Non ferat si dominus veniat?
- Dominus huic, ne frustra sis,
- nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.
- Itane vero?
- Ecquem esse dices in mari piscem meum?
- quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,
- nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.
- in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.
- mare quidem commune certost omnibus.
- Adsentio:
- qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?
- in mari inventust communi.
- Esne impudenter impudens?
- nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
- quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,
- nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,