Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. hóc ego in mari quidquid inést répperi.
  2. quidquíd inest, grave quidem inést; aurum hic ego inésse reor;
  3. nec míhi consciust ullús homo.
  4. nunc haéc tibi occasio, Grípe optigit, ut líber sit
  5. nemo éx populo praetér te.
  6. nunc síc faciam, sic cónsilium est: ad erúm veniam docte atque astute.
  7. pauxíllatim pollícitabor pro cápite argentum, ut sím liber.
  8. iam ubi líber ero, igitúr demum instrúam agrum atque aedis, máncipia,
  9. navíbus magnis mercáturam faciam, ápud reges rex pérhibebor.
  10. post ánimi causa míhi navem faciam átque imitabor Strátonicum,
  11. oppída circumvectábor.
  12. ubi nóbilitas mea erít clara,
  13. oppídum magnum commúnibo, ei ego úrbi Gripo indám nomen,
  14. moniméntum meae famae ét factis, ibi quí regnum magnum ínstituam.
  15. magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam.
  16. sed hic réx cum aceto pránsurust et sále, sine bono pulménto.
Trachalio
  1. Heus, máne.
Grip.
  1. Quid maneam?
Trach.
  1. Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico.
Grip.
  1. Mitté modo.