Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- iam meas opplebit aures † sua vaniloquentia.—
- Neptúno has agó gratiás meo patróno,
- qui sálsis locís incolít pisculéntis,
- quom me éx suis locís pulchre ornátum expedívit
- †templís reducém, plurimá praeda onústum,
- salúte horiaé, quae in marí fluctuóso
- piscátu novó me uberí compotívit;
- miróque modo atque incrédibili hic piscátus mihi lepide évenit,
- neque píscium ullam unciam hodié pondo cepí, nisi hoc quod fero hic ín rete.
- nam ut dé nocte múlta impigréque exurréxi,
- lucrúm praeposívi sopóri et quiéti:
- tempéstate saéva experíri expetívi,
- paupértatem erí qui et meám servitútem
- tolerárem, opera haud fui párcus mea.
- nímis homo nihilist quis piger est nímisque id genus odi égo male.
- vigiláre decet hominém qui volt sua témperi conficere ófficia.
- non énim illum expectare óportet, dum erus se ád suom suscitet ófficium.
- nám qui dormiúnt libenter, síne lucro et cum málo quiescunt.
- nám ego nunc mihi, qui ímpiger fui,
- répperi ut piger, sí velim, siem: