Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit.
Grip.
  1. Turbída tempestas héri fuit,
  2. nil hábeo, adulescens, píscium, ne tú mihi esse póstules;
  3. non vídes referre me úvidum reté, sine squamosó pecu?
Trach.
  1. Non édepol piscis éxpeto quam tuí sermonis sum índigens.
Grip.
  1. Enícas iam me odio, quísquis es.
Trach.
  1. Non sínam ego abire hinc té. mane.
Gr.
  1. Cave sís malo. quid tú, malum, nám me retrahis?
Tr.
  1. Aúdi.
G.
  1. Non aúdio.
T.
  1. At pol qui aúdies póst.
G.
  1. Quin loquere quíd vis.
Tr.
  1. Eho máne dum, est óperae pretium quod tíbi ego narraré volo.
Gr.
  1. Elóquere quid id est?
Tr.
  1. Víde num quispíam consequitur própe nos.
Grip.
  1. Écquid est quód mea réferat?
Trach.
  1. Scílicet.
  2. séd boni cónsili écquid in té mihi est?
Grip.
  1. Quíd negoti ést, modo díce.
Trach.
  1. Dicám, tace,