Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Isti capiti dicito.
- credo alium in aliam beluam hominem vortier:
- illic ín columbum, credo, leno vortitur,
- nam in collumbari collus haud multo post erit;
- in nervom ille hodie nidamenta congeret.
- verum tamen ibo, ei advocatus ut siem,
- si qui mea opera citius addici potest.—
- Bene factum et volup est, mé hodie his mulierculis
- tetulisse auxilium. iam clientas repperi,
- atque ambas forma scitula atque aetatula.
- sed uxór scelesta me omnibus servat modis,
- ne quid significem quippiam mulierculis.
- sed Gripus servos noster quid rerum gerat
- miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare.
- pol magis sapisset, si dormivisset domi,
- nam nunc et operam ludos facit et retia,
- ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit.
- in digitis hodie percoquam quod ceperit,
- ita fluctuare video vehementer mare.
- sed ad prándium uxor me vocat. redeo domum.