Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Volcanum adducam, is Venerist adversarius.
- Quo illic it?
- Heus, ecquis hic est? heus.
- Si attigeris ostium,
- iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.
- Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.
- Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast.
- Ibo hercle aliquo quaeritatum ígnem.
- Quid quom inveneris?
- Ignem magnum hic faciam.
- Quin † inhumanum exuras tibi?
- Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo.
- Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam
- teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.
- quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia,
- quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis,
- quod ego in somnis somniavi.
- Scin quid tecum oro, senex?
- ut illas serves, vim defendas, dúm ego erum adduco meum.
- Quaere erum atque adduce.