Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.
- Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi;
- quid mea réfert, haec Athenis natae án Thebis sient,
- dum mihi recte servitutem serviant?
- Itane, impudens?
- tune hic, feles virginalis, liberos parentibus
- sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?
- nam húic alterae quae patria sit profecto nescio,
- nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime.
- †Tuae istae sunt.
- Contende ergo, uter sit tergo—verior:
- ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo,
- quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:
- postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero:
- ní erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius
- optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum,
- quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?
- quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi.
- At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul.
- Quid facies?