Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. At hic ne—
D.
  1. Maximo malo suo,
  2. si attigerit sive occeptassit.
Trach.
  1. Cura.
Daem.
  1. Curatumst, abi.
Trach.
  1. Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus
  2. carnufici aut talentum magnum aút hunc hodie sistere.
Daem.
  1. Abi modo, ego dum hoc curabo recte.
Trach.
  1. Iam ego revenero.
Daem.
  1. Vtrum tu, leno, cum malo lubentius
  2. quiescis an sic sine malo, si copiast?
Labr.
  1. Ego quae tu loquere flocci non facio, senex.
  2. meas quidem te invito et Venere et summo Iove
  3. de ara capillo iam deripiam.
Daem.
  1. Tange dum.
Labr.
  1. Tangam hercle vero.
Daem.
  1. Agedum ergo, accede huc modo.
Labr.
  1. Iube dúm recedere istos ambo illuc modo.
Daem.
  1. Immo ad te accedent.
Labr.
  1. Non hercle equidem censeo.