Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsidere
- patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu,
- ne invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas,
- si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare.
- Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari;
- ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit.
- te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas.
- sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis.
- Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime.
- vos in aram abite sessum. sed ubi sunt?
- Huc respice.
- Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope.
- tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas?
- pugnum in os impinge.
- Iniqua haec patior cum pretio tuo.
- At etiam minitatur audax?
- Ius meum ereptum est mihi,
- meas mihi ancillas invito me eripis.
- Cedo iudicem
- de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,