Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas
  2. nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi
  3. te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.
Labr.
  1. Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.
  2. té ego appello.
Daem.
  1. Cum istoc primum, qui te novit, disputa.
Labr.
  1. Tecum ago.
Trach.
  1. At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae?
Labr.
  1. Sunt.
Trach.
  1. Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo.
L.
  1. Quid si attigero?
T.
  1. Extemplo hercle ego te follem pugilatorium
  2. faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.
Labr.
  1. Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?
Daem.
  1. Non licet: est lex apud nos—
Labr.
  1. Mihi cum vestris legibus
  2. nil quicquamst commerci. equidem istas iam ambas educam foras.
  3. tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;
  4. si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.
Daem.
  1. Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam,