Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- quaé vis vim mi áfferam ipsa ádigit.
- Ah, désine, nímis inepta es.
- Desíste dictis núnciam miserám me consolári;
- nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.
- Certumst moriri quam hunc pati saevire lenonem in me.
- sed muliebri animo sum tamen: miserae quom venit in mentem
- mihi mortis, metus membra occupat. edepol --- hunc acerbum.
- Bonum animum habete.
- Nam, obsecro, unde ánimus mi invenitur?
- Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara.
- Quid istaec ara
- prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus
- Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae?
- Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc
- vobis pro castris, moenia hinc égo vos defensabo;
- praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.
- Tibi auscultamus et, Venús alma, ambae te obsecramus,
- aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae,
- in custodelam nos tuam ut recipias et tutere;
- illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi,