Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Vel consociare mihi quidem tecum licet:
- aequas habemus partes.
- Saltem si mihi
- mulierculae essent salvae, spes aliquae forent.
- nunc si me adulescens Plesidippus viderit,
- quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam,
- iam is exhibebit hic mihi negotium.
- Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast,
- dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus.
- Quíd illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae
- hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent,
- nescio quém metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma
- se iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari.
- Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres?
- Hic in fano Veneris.
- Quot sunt?
- Totidem quot ego et tu sumus.
- Nempe meae?
- Nempe néscio istuc.
- Qua sunt facie?