Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Scitula.
  2. vel ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem.
Labr.
  1. Nempe puellae?
Scep.
  1. Nempe moléstus es. i vise, si lubet.
Labr.
  1. Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides.
Charm.
  1. Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen.
Labr.
  1. Intro rumpam iam huc in Veneris fanum.—
Charm.
  1. In barathrum mavelim.
  2. opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci.
Scep.
  1. Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est.
Charm.
  1. At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis:
  2. recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi,
  3. dum arescunt mea; ín aliquo tibi gratiam referam loco.
Scep.
  1. Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis, dabo:
  2. eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit.
  3. tu istaec mihi dato: exarescent faxo.
Charm.
  1. Eho an te paenitet,
  2. in mari quod elavi, ni híc in terra iterum eluam?
Scep.
  1. Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim.
  2. tibi ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore.