Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Vtinam fortuna nunc anetina úterer,
- ut quom exiissem éx aqua, arerem tamen.
- Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem?
- Quapropter?
- Quia pol clare crepito dentibus.
- Iure optumo me élavisse árbitror.
- Qui?
- Qui una auderem tecum in navem ascendere,
- qui a fundamento mi usque movisti mare.
- Tibi auscultavi, tu promittebas mihi
- illi esse quaestum maximum meretricibus,
- ibi me conruere posse aiebas ditias.
- Iam postulabas te, impurata belua,
- totam Siciliam devoraturum insulam?
- Quaenam ballaena meum voravit vidulum,
- aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?
- Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,
- quod plenum argenti fuit in sacciperio.
- Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam
- et ad hoc misellum pallium. perii oppido.