Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Mendicitatem mi optulisti opera tua,
- dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.
- Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,
- qui te ex insulso salsum feci opera mea.
- Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?
- Eas. easque res agebam commodum.
- Eheu, quis vivit me mortalis miserior?
- Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax.
- Qui?
- Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.
- O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,
- qui semper servas gloriam aritudinis.
- Equidem me ad velitationem exerceo,
- nam omnia corusca prae temore fabulor.
- Edepol, Neptune, es balineator frigidus:
- cum vestimentis postquam aps té abii, algeo.
- Ne thermipolium quidem ullum ínstruit,
- ita salsam praehibet potionem et frigidam.
- Vt fortunati sunt fabri ferrarii,
- qui apud carbones adsident: semper calent.