Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Vtinam te prius quam óculis vidissem meis,
- malo cruciatu in Sicilia perbiteres,
- quem propter hoc mihi optigit misero mali.
- Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti tuas,
- in carcere illo potius cubuissem die.
- deosque ímmortales quaeso, dum vivas uti
- omnes tui símiles hospites habeas tibi.
- Malam fortunam in aedis te adduxi meas.
- quid mihi scelesto tibi erat auscultatio,
- quidve hinc abitio quidve in navem inscensio?
- ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit.
- Pol minime miror, navis si fractast tibi,
- scelus te ét sceleste parta quae vexit bona.
- Pessum dedisti me blandimentis tuis.
- Scelestiorem cenam cenavi tuam,
- quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.
- Perii, animo male fit. contine quaeso caput.
- Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas.
- Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?
- Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.